Epistola ad Hebraeos*

Caput 12: Versus 13

Gressus.Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat,sed sanctur,si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.
(* Traductions européennes)